Actus Apostolorum*

Caput 8: 1

facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos
(* Traductions européennes)

Glose

In illa die.RAB.Qua Stephanus occisus est, non quia tunc solum facta, sed quia ab illa die coepit persecutio magna, occiso uno de principibus Ecclesiae.Ecclesia.Collectio vel congregatio, sive vocatio.Dispersi sunt.Hoc est quod Dominus praecepit:Cumpersequentur vos in civitate ista, fugite in aliamMatth. 10.. Ejus enim nutu gerebatur: ut occasione tribulationis fieret seminarium Evangelii.